- HALIAEETUS
- HALIAEETUSaquilae species sexto loco numerata Plin. l. 10c. 3. clarissimâ oculorum acie, librans ex alto sese: visoque in mari pisce, praeceps in eum ruens et discussis pectore aquis rapiens; Inde nomen accepit. Idem tantum implumes etiamnum pullos suos percutiens, subinde cogit adversos intueri Solis radios, et si conniventem nictantemque animadvertit, praecipitat e nido, velut adulterinum atque degenerem etc. Ibid. In eam avem Pandareus, item Nisus, Megarensium Rex mutati finguntur poetis: de quo posteriori Ovid. Met. l. 8. v. 146.Et modo factus erat fulvis halyaetus in alis.de utroque vide suo loco. Tam vero similis illi, inter accipitrum seu falconum species, lanius seu lanarius, ut— — — saepe peritiAmbiguo peccent decepti lumina vultu:Et nisi diverso pastu gauderet uterque,Saepe repertores artis turpissimus errorArgueret ——ut canit Thuan. de Re Accipitr. l. 1. apud Sam. Bochart. Hieroz. Parte post. l. 2. c. 19. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.